Icon

Orgelpredigt

Start → Register → Personen → E010869: Erasmus von Rotterdam, Desiderius

b Erasmus von Rotterdam, Desiderius (ca. 1469 – 1536)

Zitate

Erasmus, Annotationes in Novum Testamentum (1540), S. 507-508:

[Cultus superstitiosus] Quàm decem milia.) Addendum erat Potius, ut locus fieret huic coniunctioni Quàm. Apud Gręcos saepenumero subauditur, id apud Latinos est inusitatius. Hac in re mirum, quàm mutata sit ecclesiae consuetudo. Paulus mauult quinque verba in sensu, quàm decem milia in spiritu. At nunc in nonnullis regionibus totos dies psallitur spiritu, nec modus, nec finis cantionum: quum uix intra sex menses audiatur concio salubris adhortans ad ueram pietatem: id enim Paulus uocat, in sensu loqui. Vt omittam interim huiusmodi musices genus inductum esse in cultum diuinum, ut ne liceat quidem ullam uocem liquido percipere. Nec ijs qui cantillant ocium est attendendi quid canant. Tantum uocum tinnitus aures ferit, & mox peritura delectatiuncula mulcet. Ferendem & hoc, nisi uulgus sacerdotum ac monachorum in huiusmodi rebus summam constitueret pietatem, multum dissentiens à Paulo. Cur dubitat ecclesia tantum autorem sequi: Imò cur audet ab eo dissentire? Quid aliud auditur in monasterijs, in collegijs, in templis fermè omnibus, quàm uocum strepitus?

[Cantus priscus] Atqui aetate Pauli non cantus erat, sed pronunciatio duntaxat. Vix à posterioribus receptus est cantus, sed talis ut nihil aliud esset, quàm distincta modulataque pronunciatio, cuiusmodi superest etiamnum apud nos, qua sonamus in canone sacro Precationem dominicam: & linguam qua hęc canebantur, uulgus adhuc promiscuum intelligebat, respondens Amen. Nunc uulgus quid aliud audit quàm uoces nihil significantes? & talis est ferè pronunciatio, ut nec uoces exaudiantur, sonitus tantum aures feriat. Atque haec primum specie pietatis recepta, paulatim eò processerunt, ut Psalmorum, cantionum, sacrorum, mortualiorum neque modus sit ullus, neque finis, quod sentiamus hinc aliquid accrescere prouentibus nostris. Quodque grauius est, ad haec pręstanda sacerdotes astringuntur arctioribus penè uinculius, quàm ad ea quae praecipit Christus. Ad haec audienda cogitur populus, depulsus ab opera, qua liberos alit & uxorem, qua re quid esse potest sanctius. Habeant sanè [S. 508] templa solennes cantus, sed moderatos. Ad eadem cogimur priuatim occupati, & publicum chorum, in naui, in uehiculis, in pandochijs nobiscum circumferimus. Ex his obseruatis aut neglectis, pij aut imprij iudicamur. Est quispiam Crasso auarior, Zoilo maledicentior, uir tamen pius habetur, quod clara uoce sonet eas preculas, etiamsi nihil intelligat.

[Musica quae hodie in templis] Obsecro quid sentiunt de Christo, qui credunt illum huiusmodi uocum strepitu delectari? Nec his contenti operosam quandam ac theatricam musicam, in sacras aedes induximus, tumultuosum diuersarum vocum garritum, qualem non opinor in Gręcorum aut Romanorum theatris unquam auditum fuisse. Omnia tubis, lituis, fistulis, ac sambucis perstrepunt: cumque his certant hominum uoces. Audiuntur amatoriae foedaeque cantilenę, ad quas scorta mimique saltitant. In sacram aedem uelut in theatrum concurritur, ad deliniendas aures. Et in hunc usum magnis salarijs aluntur organorum opifices, puerorum greges, quorum omnis aetas in perdiscendis huiusmodi gannitibus consumitur: nihil interim bonae rei discentium. Alitur sordidorum, ut plerique sunt Dionysiaci, hominum colluuies, ac tantis sumptibus oneratur ecclesia ob rem pestiferam etiam. Quaeso te ut rationem ineas, quot pauperes de uita periclitantes, poterant ali cantorum salarijs? Haec adeo placent, ut monachi nihil aliud agant, praesertim apud Britannos, & quorum cantus debuit esse luctus, hi lasciuis hinnitibus, & mobili gutture deum placari credunt. In hunc usum etiam in Benedictinorum collegijs apud Britannicos aluntur ephebi puerique & uocum artifices, qui mane uirgini matri modulatissimo uocum garritu, ac musicis organis sacrum decantent. Huiusmodi choros episcopi coguntur alere domi. Atque his rebus occupati, nec attingunt bonas literas, nec audiunt quibus in rebus sita sit uera religio. Iam qui crassiores sunt quàm ut artem musicam queant perdiscere, non putant satisfieri festo diei, nisi deprauatum quoddam cantus genus adhibeant, quod illi Fauburdum appellant. Id nec thema praescriptum reddit, nec artis harmonias obseruat. Ad haec quum in hoc recepta sit in ecclesiam musica sobria, quo uerborum sensus efficacius influant in animos auditorum: quibusdam hoc quo que pulchrum uidetur, si unus aut alter caeteris admixtus ingenti boatu uocis efficiat, ne uerbum ullum percipiatur. In hoc indulgetur stultorum affectibus, & uentri consulitur. Cur haec nobis sola placent, quae Paulus ceu paruulorum infantiam parcissime uult adhiberi, imò quae nullo pacto laturus fuerat? Siquidem de sacra lectione loquitur ille, non de theatricis cantiunculis. Psallamus spiritu: sed psallamus Christiane, psallamus parce, magis autem psallamus mente. Loquamur linguis, sed parcius: prophetemus studiosius. Audiatur in primis prophetae uox, quae redarguat impij conscientiam, quae consoletur deiectos, quae extimulet dormitatnes, quae mysteria diuini spiritus proferat: & in hunc usum potius instituatur aetas tenera. Sed satius opinor, quod institutum est persequi, quàm haec deplorare, haud scio an frustra.

Eigene Werke

Quellen und Literatur

Portaldaten

Dieser Datensatz ist in folgenden Einträgen des Portals verknüpft:

Empfohlene Zitierweise
DFG-Projekt »Orgelpredigt«. Digitale Edition, https://orgelpredigt.ur.de/E010869 (Version 1.00 vom 31. Januar 2020). DOI: 10.5283/orgelpr.portal
Letzte Änderung dieses Dokuments am 15. Juni 2021.

Wenn Ihnen auf dieser Seite ein Fehler oder eine Ungenauigkeit aufgefallen ist, so bitten wir um eine kurze Nachricht an