Icon

Orgelpredigt

Start → Register → Personen → E010670: Bèze, Théodore de

b Bèze, Théodore de (1519–1605)

Zitate

Acta Colloquij Montis Belligartensis (1587), S. 410f.:

Quod ad Organa Musica attinet; scimus, Musices & Harmoniae illius magnam vim esse ad permouendos animos hominum. Neque praestantiorem eius vsum videmus, quàm vt ad celebrationem & laudem nominis diuini, & permouendos atque excitandos animos hominum ad verum Dei cultum dirigantur & seruiant. Sed videmus, quid in Papatu contigerit. Nam organa non loquuntur, & harmonia tantùm auditur, sine intellectu, qua aures tantùm, non animus, reficitur; quibus cantores adhibentur. Quid autem vel organo, vel varijs vocibus Musicorum canatur, plebs non intelligit, sed animus in harmonia tantùm, quae aures ferit, retinetur. Eius autem, Musicae vsus est in templis, quae ab omnibus intelligitur; vbi mens percipit, quod in auribus sonat, atque hoc modo intelliguntur, quae cantantur, & cantus aptus sit, ad id, quod canitur. Talis est cantus Psalmorum in Ecclesia receptus, quem nos minimè improbamur. Quando autem Organo aut alijs instrumentis Musicis in Ecclesia luditur, aut varijs vocibus canitur, vt à populo non intelligatur; ibi sonus tantùm in auribus retinetur, & de sono magis cogitatur, quàm de rebus, quae canuntur. Ideò illam Musicam remouemus, cuius in Ecclesia nullum vsum esse videmus. In priuatis aedibus eius vsum esse, minimè negamus; sed in Ecclesijs animus totus in illas res defixus esse debet, quae ad Deum, & ad eius verum cultum deducunt. Et notum est Organistas in organis saepe impudicas Cantilenas ludere; quod similiter in Ecclesia fieri non debet. Haec instrumenta Musica similiter άδιάϕορα esse non negamus; quibus sine offensione Dei, vti vel cavere possumus.

Orgelpredigten: Corona Templi (Nürnberg 1621); Gott und Gnug (Meißen 1681)

Beza, Ad Acta Colloqvii Montisbelgardensis (1589), S. 26:

Musices absit vt legitimum vsum, tum ad honestam oblecationem, tum in primis ad canendas Deo ludes comparatum reprehendamus. Sed neque talis oblectationis causa sacros habent conuentus Christiani, neque nobis vnquam persuaserit D. Andreas, vt ipsius monitis potiùs obsequamur, quàm Apostolum audiamus, qui si meritò peregrinarum linguarum vsum absque interprete in Ecclesiastico caetu prohibuit, multò minus sonos illos Musices Harmonicos, quibus aures solae, iis quae cantantur nullo modo, ne ab iis quidem qui cantant plerumque intellectis feriuntur, in Ecclesia tolerasset. Et quid amplius? Annon expressis verbis, sicut precari lingua à circunstantibus non intellecta prohibet Apostolus, sic etiam psalli eâdem prorsus ratione, rebus quae psalluntur non intellectis, vetat? Precabor, inquit, Spiritu, & precabor etiam intelligentia. Psallam Spiritu, sed psallam etiam intelligentia. Qua de re rursum infra ad Antithesin 8. dicemus.

Orgelpredigten: Orgel=Predigt (Arnstadt 1666)

Quellen und Literatur

Portaldaten

Dieser Datensatz ist in folgenden Einträgen des Portals verknüpft:

Empfohlene Zitierweise
DFG-Projekt »Orgelpredigt«. Digitale Edition, https://orgelpredigt.ur.de/E010670 (Version 1.00 vom 31. Januar 2020). DOI: 10.5283/orgelpr.portal
Letzte Änderung dieses Dokuments am 30. Juli 2021.

Wenn Ihnen auf dieser Seite ein Fehler oder eine Ungenauigkeit aufgefallen ist, so bitten wir um eine kurze Nachricht an